monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 45, 4
Sciendum vero est quo nonnullos ira citius accendit, facilius deserit. Nonnullos vero tarde quidem commovet, sed diutius tenet. Alii namque accensis calamis similes, dum vocibus perstrepunt, quasi quosdam accensionis suae sonitus reddunt; citius quidem flammam faciunt, sed protinus in favillam frigescunt. Alii autem lignis gravioribus durioribusque non dispares, accensionem tarde suscipiunt, sed tamen accensi semel difficilius exstinguuntur, et quia se tardius in asperitatem concitant, furoris, sui diutius ignem servant. Alii autem, quod est nequius, et citius iracundiae flammas accipiunt, et tardius deponunt. Nonnulli vero has et tarde suscipiunt, et citius amittunt. In quibus nimirum quatuor modis liquido lector agnoscit, quia et ad tranquillitatis bonum ultimus plusquam primus appropinquat, et in malo secundum tertius superat. Sed quid prodest quod iracundia quomodo mentem teneat, dicimus, si non etiam qualiter compesci debeat exprimamus?